- PITHAULES
- PITHAULESapud Flav. Vopiscum in Carino, c. 19. Centum salpistas unô crepitu concinentes et centum camptaulas, choraulas centum, etiam pithaulas centum, pantomimos et gymnicos mille etc. Ubi Palatinus liber scriptum habet, Pythaulas, atque ita passim ac semper hoc nomen, ubicumque eius mentio occurrit in Veterib. libris, reperitur scriptum. Quae scriptura vel unice facit ad eorum opinionem confutandam, summorum alioqui viorum, qui Pithaules dicendum censent et ἀπὸ τῶν πίθων, a doliis, hanc vocem deducunt: quasi ulli unquam cogniti fuerint, doliares aut doliis cantantes tibicines. Quod enim Senecae locum, quô nituntur, attinet, Natur. Quaestion. l. 6. c. 19. Quomodo in dolio cantantis vox per totum cum quadam discussione percurrit ac resonat et tam leviter mota, tamen circuit, non sine tactu eius tumultuque, quo inclusa est. Ubi veteres omnes libri habent, Quomodo cum in dolio causatur, vox illa per totum etc. Omnino scribendum, Quomodo cum in dolio cantatur, vox illa etc. Sed retineatur licet vulgata lectio, nulli tamen inde doliorum tibicines exsculpentur. Eô enim loci nulla apud Senecam tibiarum mentio, et sine tibiis quoque in dolio cantari potest: De eo potius, qui simpliciter in dolio cantat, ore super os dolii positô, accipienda illa Senecae. Narrat enim ibi et ostendit, ex sententia Metrodori Chii, quae causa faciat terraemotus. Sic enim aiebat Metrodorus, vastas sub terra speluncas habere aerem suum; aerem illum, simul ac aliô superne incidente percussus esset, agitari solere, haud aliter quam inania dolia inditô clamore sonant. Si quis enim in dolio cantet, per totum vocem illam cum quadam discussione percurrere consuevisse ac resonare et quamvis leviter motam tumultuari tamen intus et cum bombo circumire. Sic motum fieri conabatur ostendere Chius ille Philosophus, Tibicinum vero doliariorum nulla ibi vola nec vestigium. Sed neque ille Propertii versus illis favet, e l. 4. El. 6. v. 7.——— ——— Carmenque recentibus arisTibia Mygdoniis libet eburna Cadis.Sed, praeterquam quod Cadî hic de urbe Lydiae accipiendi, magnô errore πίθους et κάδους illi confuderunt, dolia et cados. Namque et formâ differebant, et cadi ex ligno, dolia vero, i. e. πίθοι, fictilia erant. Unde Proverb. apud Graecos, ἐν πίθῳ τὴν κεραμείαν μανθάνειν. Nec certe quis videat, quis usus potuerit esse huiusmodi ingentium ac sictilium vasorum, qualia fuisse dolia liquet, ad canendum tibiis. Etiam in eo gravissime erratum, quod Pithaulem, quem ἀπὸ τῶν πίθων deducunt, aut omnino eundem esse cum ascaule aut parum differre putârunt: quasi parum interfuerit inter ἀπκὸν, utrem et πίθον. dolium. etc. Pithaules ergo omnino Pythaules scribendus est, nec ἀπὸ τῶν πίθων, sed ἀπὸ τῶν πυθίων dictus; qui Pythia scil. cantabat et pythicas tibias inflabat: quemadmodum ςπονδαύλης vocitatus est, qui spondiacas tibias, inter libationes et sacrificia Deorum, inflabat. Salmas. ad loc. cit. Plura proin hanc in rem, Vide infra suô locô, ubi de Pythaulis, interim Pithaulicae tibiae expressius meminit Varro apud Nonium in Ramices: Priusquam in Orchestra Pithaules inflet tibias, domi suae ramices rumpit. Quippe iis locus etiam in theatro erat, teste Senecâ, Ep. 76. ubi de theatro Neapolitano, Et hôc, inquit, ingenti studiô, quis sit Pithaules bonus, iudicatur. Habet tibicen quoque Graecus et Praeco concursum, quare Pithaulicam, etiam Diomedi memoratam l. 3. Caspar. Bartholinus ait fuisse, quum in cadis impares tibiae animatae hominis spiritu, foraminum varietate aut regularum motu, sonitum edidêre, de Tibiis Vett. l. 3.c. 7. Carini vero Pithaula; supra indigitatos Donatus fuisse putat dictos ὰ πείθω, persuadeo, ac interpretatur Tibicines, qui tibiae singulari specie concinuerint, ita ut muclerent aures et quasi audientes persuaderent, ac in suam velut sententiam pertraherent, apud Eund. Pitheci, Graece Πίθηκοι, linguâ Etruscâ, Ἄριμοι dicti, Strabo, l. 13. unde Pithecusa et Ἄριμα eadem quae Latinis Inarime, seu Enaria: Enaria namque eadem dicta, quod ab Enariis, i. e. simiis, quas πεθήκους Graeci vocant, incolatur: enaris enim simius, i. e. sine naribus, et propterea etiam simius dictus, quod simus. Ovid. l. 14. Met. v. 95.——– naresque a fronte resimasContudit et rugis peraravit anilibus ora.Ubi de Cercopibus loquitur, in simias mutatis, et in Pithecusam Insulam missis, quae ab illis sic dicta. Servius, in l. 9. Aen. v. 716. Inarime, nunt Enaria dicitur, et saepe fulgoribus petitur, ob hoc, quod Typhoeum premit et quia in eam ad contumeliam simiae missae sunt, quas Graecorum linguâ ἀῤῥῖνας id est, enarias, dicunt, ob quam causam Pithecusam etiam vocitant, etc. Forte scribendum, quas Etruscorum linguâ arimos dicunt, ex Strabone d. l. Vide Salmas. ad Solin. p. 97. Pithecium, apud Plautum, Mil. Acltu 4. sc. 1. v. 42.——— Pithecium, prae illa et spinturnicium:Graeca vox, πιθήκιον est, quae, sicut πίθηκος simia, de homine et muliere deformi saepe usurpata. Sic Spinturnicium est τὸ σφιγγίον, genus si miae turpiculâ facie. Alibi cluninum pecus, quod idem de puella deformi dixit. Vide Salmas. ad Solin. p. 377. et infra passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.